monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 50

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, p2, p8, p11, 50
Basilicam quoque, stupentibus et nil mali suspicantibus coenobitis, cum armatorum violentia ingressi sunt, arcana templi et sacra busta mox adierunt, tria corpora sanctorum Ebrulfi et Ebremundi atque Ansberti de mausoleis sustulerunt, et coriis ossa cervinis involuta cum aliis sanctorum reliquiis asportaverunt.